Hľadaný výraz: isaiah 12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et dices in die illa: “ Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ”. 3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis. 4 Et dicetis in die illa: “ Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. 6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.

1

mail   print   facebook   twitter